Paulus Gubbin
Paulus vulgo Paul Gubbins (natus die 8 Novembris 1949 Southport in Lancastriensi comitatu, mortuus die 6 Augusti 2016[1]) esperanista, diurnarius et paedagogus Britannicus erat. Academiae Esperanticae quoque adhaesit. Diu in universitate quadam Anglica studiosos idioma Zamenhofianum docebat.
Vita
[recensere | fontem recensere]Linguis (e.g. Theodicae) studuit Mancunii et Kingston Ontarionis. Ibi in Canada doctoratu de litteris Theodiscis anno 1978 laureatus est.
Linguam Esperanticam anno 1984 edidicit et biennio post symbolas periodico Monato dare incohatus est. Mox una cum Stephano Maul periodica moderabatur, ubi in rubricis de politica et vita moderna excellebat. Mense Ianuario 2011 autem redactor primus foliorum internationalium in Flandria editorum creatus est.[2]
Anno 2001 etiam folia La Brita Esperantisto disponere auxiliabatur. Mense Maio 2013 praeses Consociationis Esperanticae Britanniae (EAB) electus est. Anno 2007 cooptatus est in Academiam Esperanticam.[3].
Privatim cattos, ferriviam, autoraedas Mini-Cooper magni aestimabat et clarineta saxophonoque canebat.
Opera
[recensere | fontem recensere]Liber definitivus Kunvojaĝu! (editus apud Edistudio) nactus est Praemium OSIEK. Quem textuum commodorum collectio Subtekste secuta est, ubi studentes directo ad colloquia facienda pellerentur (edidit FEL). Ex anno 1993 aestatibus cursus Barlaston in Staffordiensi comitatu dedit; annis 2003, 2005, 2007 autem in America in seminariis Nord-Amerika Somera Kursaro (NASK) operam navabat.
Anno 2002 una cum Edvino Grobe Americano cursum Esperanto - pasporto al la tuta mondo quindecim in lectionibus edidit sonis pelliculisque auctum. Magistri cursu usi eum dilaudabant atque rem ipsam artificium didascalicum magnum habebant.
Paulus saepius certaminibus litterarum ab Universali Societate Esperantica celebratis particeps palmam tulit. Anthologia dramatum Konto de l' vivo in serie Stafeto (nr. 22) in lucem prolata est. Anno 2005 edidit opus Heksakloro unu komo tri domus editoria Fonto. Strophas eius dramaticas continet florilegium La Verda Ranaro prezentas... (2006). Eodem anno editus est res theatrica Zam- Zam- Zamenhof. Alia invenitur in periodico "Fonto". Historiones Esperanticos instruebat apud Bouresse in Francia.
Praemium litterarum Liro bis ei datum est: anno 2002 pro historiuncula Finsezone et anno 2005 pro Amikaro. Etiam pro foliis culturalibus "Beletra Almanako" (nr. 2) res vulgandas dedit. Lingua Anglica autem anno 2012 mythistoriam Laddies and Generalmen et anno 2014 fabulam Milesiam Westminster Blues exaravit; nonnulla dramata quoque Anglice scripserat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Paul Gubbins passes away
- ↑ cf. praefationem Pauli Peeraerts in foliorum ipsorum numero 1/1992, p. 3
- ↑ Membroj kaj korespondantoj
Biographia
[recensere | fontem recensere]- (1996). „Gubbins pri Gubbins“ apud La Gazeto, 6/1996-10-31, p. 12-15.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Gubbin spectant. |
- in libro effigierum res
- Necrologus apud "Monato"
- "Paul Gubbins forpasis", Unda Esperantici, 9 Augusti 2016
- Kiel verki bonan artikolon? - Pauli Gubbins introductio in artem diurnariam quam Hagae fecit